- IRISCEPTUM
- IRISCEPTUMapud eund. l. 24. c. 13. ubi de aspalathi cognominibus, quem alii Iriscepton, alii diatheon, Syri diaxyron vocant: est ex Graeco Ι᾿ρήσκηπτον. Sic autem dicebantur loca et frutices, quibus Iris innitibatur atque incumbebat, unde odoratiora illa fieri credebantur. Idem l. 12. c. 24. tradunt, inquocumque frutice curvetur arquus caelestis, eandem quae sit, aspalatho suavitatem odoris exsistêre, sed in aspalatho, inenarrabilem quandam: Ex Theophrasto, ubi Καὶ γὰρ, inquit, τὸ περὶ τὴν ἶριν λεγόμενον ὡς ὅπου ἄν κατέχῃ ποιεῖ τὰ δένδρα καὶ τὸν τόπον ἐυώδη, τοιοῦτόν ἐςι. Sed et de rore, e quo mella stipant apes idem l. 11. c. 11. Et melle uno alterove die cellas replente ibid. c. 12. Venit hoc aere et maxime siderum exortu praeeipueque ipso ad summum Sirio explendescente sit nec omnino prius Vergiliarum exortu. Sublucanis temporibus. Itaque tum primâ aurorâ folia arborum melle roscida inveniuntur: Ubi Iri impendente est, ὅταν κατασκήψῃ ἡ Ι῏ρις. Salmas. ad Solin. p. 397. et 1020. De admirabili vero hocce meteoro, plura Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 13. et 14. ubi de cultu eius apud Pervanos, aliquid infra in voce Serpens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.